Concordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: Nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis, diceret: Non sum. Itaque non Christi discipulum se negavit, sed hominis negavit esse discipulum. Itaque et Petrus et Paulus hominem negaverunt, quem Dei Filium fatebantur. Quod sensit Petrus, et Paulus expressit; hinc et ille profecit. Error Petri, doctrina iustorum est: et titubatio Petri, omnium petra est. Denique super undas titubat, sed dexteram porrigit Christo: in monte cadit, sed levatur a Christo. Titubavit quidem Petrus in mari, sed ambulavit (Matth. XIV, 30). Firmior titubatio Petri, quam nostra est firmitudo. Ibi cadit, quo nullus ascendit: ibi nutat, ubi nemo ambulat. Et tamen inter undas licet titubet, non labitur: nutat, non cadit: fluitat, non praecipitatur. Et si cecidit, in monte tamen cecidit: sed felicius ille cecidit quam alii steterunt: felicius cecidit, quem Christus levavit.