Sed nos excusamus, ipse non excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis Iesum, sed aperta confessio. Quid prodest verba involvere, si videri vis denegasse? Et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur; quia postea recordatus est, et tamen flevit. Maluit enim ipse suum accusare peccatum, ut iustificaretur fatendo, quam gravaretur negando: Iustus enim in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17); et ideo flevit.