Quare flevit? Quia culpa obrepsit ei: ego soleo flere, si culpa mihi desit, hoc est, si non me vindicem, si non obtineam quod improbe cupio. Petrus doluit et flevit; quia erravit ut homo. Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit: lacrymas eius lego, satisfactionem non lego: sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavent lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Et veniae (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45) fletus consulunt, et verecundiae. Lacrymae sine horrore culpam loquuntur: lacrymae crimen sine offensione verecundiae confitentur: lacrymae veniam non postulant, et merentur. Inveni cur tacuerit Petrus, ne tam cito veniae petitio plus offenderet. Ante flendum est, sic precandum.