TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Evidenter itaque dum pretium sanguinis a Iudaeorum gazophylaciis separatur, et ager figuli ea qua venditur Christus, comparatur pecunia (Ibid., 7); dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae impletur oraculum (Ierem. XXXII, 44), et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur. Ager enim secundum divina praecepta mundus hic omnis est (Matth. XIII, 38): figulus autem, ille qui nos formavit e limo, de quo habes in veteri Testamento: Quia finxit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7), formandi per naturam, reformandi per gratiam habens pro suo arbitrio potestatem. Nam etsi propriis vitiis corruamus; per illius tamen misericordiam resumpto mentis spiritu, secundum Hieremiae oracula reformamur.