TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Pretium quoque sanguinis est pretium Dominicae passionis. Ergo pretio sanguinis emitur mundus a Christo; venit enim ut salvetur mundus per ipsum (Ioan. III, 17): in quo iuxta ut opus auctoris, et ius est. Venit ergo ut consepultos per baptismum, et commortuos Christo ad perpetuitatis gratiam reservaret. Sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi omnes mundus includat, non omnes reservat: et si communis habitatio; tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem domestici Dei, sed fuerunt in lege peregrini. Qui sunt isti nisi de quibus dicitur: Memores estote quod aliquando vos gentes, qui eratis in carne alienati a conversatione Israel, et peregrini promissionis Testamentorum (Ephes. II, 11 et 12)? Sed hi nunc iam non sunt advenae atque peregrini; quoniam cives sanctorum esse fidei iure meruerunt.