Discite, virgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo seria, festina in publico, mansit apud cognatam suam tribus mensibus. Etenim quae propter officium venerat, inhaerebat officio. Mansit ergo mensibus tribus, non quod domus eam delectaret aliena, sed quia frequentius videri in publico displicebat.