TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Didicistis, virgines, pudorem Mariae: discite humilitatem. Venit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem: nec solum venit, sed etiam prior salutavit; decet enim ut quanto castior virgo, tanto humilior sit. Noverit honorem deferre senioribus. Sit magistra humilitatis, in qua est professio castitatis. Est et causa pietatis, est etiam norma doctrinae. Contuendum est enim quia superior venit ad inferiorem, ut inferior adiuvetur: Maria ad Elizabeth, Christus ad Ioannem. Denique etiam postea, ut sanctificaret baptismum Ioannis, Dominus venit ad baptismum. Cito quoque adventus Mariae, et praesensentiae dominicae beneficia declarantur. (Vers. 41.) Simul enim ut audivit salutationem Mariae Elizabeth, exsultavit infans in utero eius. Et repleta est Spiritu sancto. .