Mire sanctus Evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putaverint; ut advertas matri non nomen alicuius displicuisse degeneris, sed id sancto infusum Spiritu quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum. Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori: sed per prophetiam Elizabeth didicit, quod non didicerat a marito: Ioannes est, inquit, nomen eius, hoc est, non nos ei nomen imponimus, qui iam a Deo nomen accepit. Habet vocabulum suum quod agnovimus, non quod elegimus. Habent hoc merita sanctorum, ut a Deo nomen accipiant. Sic Iacob Israel dicitur (Gen. XXXII, 28), quia Deum vidit. Sic Dominus noster Iesus nominatus est, antequam natus: cui non angelus, sed Pater nomen imposuit. Revelabitur enim, inquit, filius meus Iesus cum iis qui cum eo iucundabuntur, qui relicti sunt in annis quadringentis. Et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus Iesus . . . et convertetur saeculum (IV Esdr. VII, 28-30). Vides angelos, quae audierint, non quae usurpaverint, nuntiare. Nec mireris si nomen mulier quod non audivit, asseruit; quando Spiritus ei sanctus qui Angelo mandaverat, revelavit. Neque poterat Domini ignorare praenuntium, quae prophetaverat Christum. .