TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et bene additur quia nemo in cognatione eius vocabatur hoc nomine; ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis. Zacharias quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei affatum eripuerat et auditum, quod voce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit enim dicens: Ioannes est nomen eius. Et hoc nomen non imponitur, sed astruitur: meritoque continuo resoluta est lingua eius; quia quam vinxerat incredulitas, fides solvit. Credamus et nos igitur, ut loquamur, ut lingua nostra quae incredulitatis vinculis est ligata, rationis voce solvatur. Scribamus spiritu mysteria, si volumus loqui: scribamus praenuntium Christi non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Etenim qui Ioannem loquitur, Christum prophetat. Loquamur Ioannem, loquamur et Christum, ut nostrum quoque os possit aperiri, quod in sacerdote tanto irrationabilis modo pecudis frena nutantis fidei coercebant. (Vers. 67.) Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens. .