TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Pulchre cum de Domino prophetaret, ad prophetam sua verba convertit; ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret; ne cum publice enumeraret sua, quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia videretur, quae agnoscebat in filio. Sed fortasse aliqui quasi irrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum alloquitur infantem. Verum si teneamus, intelligimus profecto quod potuit vocem patris natus audire, qui Mariae salutationem antequam nasceretur, audivit. Sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae Spiritu Dei, non corporis aetate reserantur. Habebat intelligendi sensum, qui exsultandi habebat affectum.