TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Simul illud adverte quam paucis Elizabeth, quam multis Zacharias prophetet; et uterque sancto impletus Spiritu loquebatur: sed disciplina servatur, ut mulier discere magis quae divina sunt, studeat, quam docere. Nec facile ullam prophetasse uberius quam matrem Domini reperimus. Prophetissa ipsa Maria soror Aaron quam cito cantici verba conclusit (Exod. XV, 20 et 21)! Eademque ubi prolixius est locuta cum fratre, nequaquam sui poenam sermonis evasit (Num. XII, 1 et seq.). (PL 15 1565A) Cap. II (Cap. II. - Vers. 1.) Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur universus orbis terrae. .