TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Pulchre autem quod et praesidis nomen addidit, ut seriem temporis designaret. Praeside, inquit, Syriae Cyrino facta est haec prima professio. Ut quasi consulem quemdam, signi gratia, huic libro Evangelista ascripsisse videatur. Nam si consules ascribuntur tabulis emptionis, quanto magis redemptioni omnium debuit tempus ascribi? Habes ergo omnia quae in contractibus esse consueverunt: vocabulum summam illic potestatem gerentis, diem, locum, causam. Testes quoque abhiberi solent: hos quoque nativitati suae, et generationi secundum carnem Christus adhibuit, qui signarent Evangelium, dicens: Vos eritis mihi testes in Hierusalem (Act. 1, 8) (Vers. 6, 7.) Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium primogenitum, et pannis eum involvit, et posuit in praesepio; quia non erat locus in eo diversorio. .