TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Breviter sanctus Lucas et quomodo, et quo tempore, et quo loco secundum carnem Christus natus sit, explicavit. At vero de coelesti generatione si quaeris, lege Evangelium sancti Ioannis, qui a coelestibus exorsus ad terrena descendit. Illic invenies et quando erat, et quomodo erat, et quid erat, quid egerat, quid agebat, et ubi erat, et quo venerit, et quomodo venerit, quo tempore venerit, qua causa venerit. In principio, inquit, erat Verbum (Ioan. I, 1); habes quando erat: Et Verbum erat apud Deum; habes quomodo erat. Habes etiam quid erat: Et Deus, inquit, erat Verbum. Quid egerat: Omnia per ipsum facta sunt (Ibid., 3). Quid agebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid., 9). Et ubi erat: In hoc mundo erat (Ibid., 10). Quo venerit: In sua propria venit (Ibid., 11). Quomodo venerit, Verbum caro factum est (Ibid., 14). Quando venerit, Ioannes testimonium perhibet de ipso dicens: Hic est de quo dixi, qui post me venit, ante me factus est; quia prior me erat (Ibid., 30). Qua causa venerit, Ioannes ipse testatur. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29). Si igitur generationem utramque cognovimus, et utriusque munus unum, et causam qua venit advertimus; ut pereuntis mundi peccata suscipiens, peccati labem, et omnium mortem in se, qui vinci non posset, aboleret: consequens est ut nunc quoque sanctus Lucas evangelista nos doceat, et vias Domini secundum carnem crescentis ostendat.