TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ergo Magi de thesauris suis offerunt munera. Vultis scire quam bonum meritum habeant? Stella ab his videtur: et ubi Herodes est, non videtur: ubi Christus est rursus videtur, et viam monstrat. Ergo stella haec via est, et via Christus; quia secundum Incarnationis mysterium Christus est stella: Orietur enim stella ex Iacob, et exsurget homo ex Israel (Num. XXIV, 17). Denique ubi Christus, et stella est; ipse enim est stella splendida, et matutina. Sua igitur ipse luce se signat.