TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Accipe aliud documentum. Alia venerunt via Magi, alia redeunt; qui enim Christum viderant, Christum intellexerant, meliores utique quam venerant, revertuntur. Duae quippe sunt viae: una quae ducit ad interitum, altera quae ducit ad regnum: illa peccatorum est, quae ducit ad Herodem: haec via Christus est, qua reditur ad patriam; hic enim temporalis est incolatus, sicut scriptum est: Multum incola facta est anima mea (Psal. CXIX, 6). Caveamus igitur Herodem mundanae ad tempus praesulem potestatis; ut patriae coelestis aeternum consequamur habitaculum.