Prophetavit itaque Simeon, prophetaverat Virgo, prophetaverat copulata coniugio, debuit etiam vidua; ne qua aut professio deesset, aut sexus. Et ideo Anna et stipendiis viduitatis, et moribus talis inducitur; ut digna plane fuisse credatur, quae redemptorem omnium venisse nuntiaret. Cuius merita cum alibi descripserimus, cum viduas hortaremur (Lib. de Viduis, cap. 1), hoc loco quoniam ad alia properamus, non putamus iteranda. Non otiose tamen annos octoginta quatuor viduitatis eius expressit; quia et septem dodecades, et duae quadragesimae sacrum videntur numerum designare. (Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim. .