TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

A duodecimo anno, ut legimus, Dominicae sumitur disputationis exordium; hic enim praedicandae fidei evangelizantium numerus debebatur. Nec otiose immemor suorum secundum carnem parentum, qui secundum carnem utique sapientia Dei implebatur et gratia, post triduum reperitur in templo; ut esset indicio quia post triduum triumphalis illius passionis in sede coelesti, et honore divino fidei nostrae se resurrecturus offerret, qui mortuus credebatur. (Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse? .