TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Congregaturus Ecclesiam Dei Filius, ante operatur in servulo. Et ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto; ut Ecclesia non ab homine coeperit, sed a Verbo. Ipsa enim est desertum, quia plures filii desertae, magis quam eius quae habet virum (Esai. LIV, 1). Denique ipsi dicitur: Laetare sterilis (Ibid.), et Exsulta desertum (Esai. LII, 9); quia nullis adhuc convenae plebis operibus colebatur, neque ullum adhuc arbores illae, quae fructum ferre non poterant, meritorum suorum verticem praeferebant. Nondum venerat qui diceret: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10). Nondum vitis illa coelestis fructus palmitibus suis, verborum quodam suorum traduce, ministrabat. Factum est ergo verbum, ut quae erat ante deserta, fructum nobis terra generaret. Factum est verbum, vox secuta est; verbum enim prius intus operatur, sequitur vocis officium. Unde et David dicit: Credidi propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Prius credidit, ut loqui posset.