TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Factum est autem verbum, ut sanctus Baptista Ioannes poenitentiam praedicaret. Et ideo plerique sancto Ioanni typum Legis imponunt; eo quod Lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit. Lex enim unumquemque qui viam gentium sequebatur, revocat ab errore, restringit a crimine: poenitentiam suadet, ut gratiam consequatur. Lex autem et Prophetae usque ad Ioannem (Luc. XVI, 16): Ioannes vero praenuntius Christi. Ita Lex et Ecclesiae praenuntia, et gratiae poenitentia est. Bene itaque sanctus Lucas compendio usus est, ut Ioannem declararet prophetam, dicens factum esse super eum verbum Domini: alia non adderet; nullus enim eget indicio sui, qui verbo Dei abundat. Unum itaque dixit, et omnia declaravit.