At vero sanctus Matthaeus et Marcus vestitu, et cinctu, et cibo Prophetam declarare voluerunt; eo quod vestitum de pilis camelorum habuit, et zonam pelliceam super lumbos suos: locustas autem, et mel silvestre edebat (Matth. III, 4; Marc. I, 6). Praenuntius enim Christi non patiebatur immundarum perire exuvias bestiarum: ipso quoque vestitus indicio designans Christum esse venturum, qui belluina, illuvieque contexta pro nostrorum deformitate meritorum, gentilitatis immundae peccata suscipiens, in illo trophaeo crucis, amictu quodam se nostrae carnis exueret.