TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et hic quidem mel silvestre edebat, annuntians populos de petrae melle saturandos, sicut scriptum est: Et de petra mellis saturavit eos (Psal. LXXX, 17). Sic etiam Eliam corvi cibo advectitio, et lucrativo potu inter deserta paverunt (III Reg. XVII, 6); ut indicio foret populos nationum tetro squalentes colore meritorum, qui ante cibum fetidis in cadaveribus requirebant, nunc de se advectitiam prophetis alimoniam praebituros. Cibus enim prophetarum, divinae voluntatis effectus est, sicut ipse Dominus declaravit dicens: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit (Ioan. IV, 34). (Vers. 4.) Vox clamantis in deserto. .