Bene vox dicitur Ioannes Verbi praenuntius. Nam interrogatus ipse Ioannes: Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto (Ioan. I, 22 et 23). Et ideo ait: Qui post me venit, ante me factus est (Ibid., 30); quia vox praecedit inferior, verbum sequitur, quod praecellit. Ideo et a Ioanne baptizari voluit; quia in hominibus verbum consecratur voce doctoris. Ideo fortasse Zacharias vocem recepit, quia vocem locutus est. (Vers. 7, 8.) Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et ne coeperitis dicere: Pater noster est Abraham. Dico autem vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. .