Singulis quoque generibus hominum conveniens tribuit sanctus Ioannes Baptista responsum, unum omnibus (Dist. 86, cap. In singulis): ita publicanis, ne ultra praescriptum exigant; militibus, ne calumniam faciant, ne praedam requirant; docens idcirco stipendia constituta militiae; ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Sed haec et alia officiorum praecepta propria singulorum: misericordia communis est usus, ideo commune praeceptum; omnibus officiis, omnibus aetatibus necessaria, et ab omnibus deferenda. Non publicanus, non miles excipitur, non agricola vel urbanus, dives et pauper, omnes in commune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia enim plenitudo virtutum est. Et ideo omnibus est proposita perfectae forma virtutis; ne vestimentis alimentisque suis parcant. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura servatur; ut non sibi unusquisque totum eripiat: sed quod habet, cum paupere partiatur. (Vers. 15, 16.) Aestimante autem populo et cogitante in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus; respondit dicens: Ego quidem vos baptizo in aqua, in poenitentia. .