TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Videbat ergo Ioannes cordis occulta. Sed consideremus cuius haec gratia. Quemadmodum autem prophetis palam fiant cordis occulta, Paulus ostendit dicens: Occulta quoque cordis eius manifesta fient: et procidens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus est in vobis (I Cor. XIV, 25). Dei ergo munus est qui revelat, non virtus hominis qui divino magis adiuvatur beneficio, quam naturali cernit officio. Quo autem proficit ista cogitatio Iudaeorum, nisi ut secundum Scripturas venisse Christum probetur? Erat enim qui exspectabatur; et ipse utique qui exspectabatur, non is qui non exspectabatur, advenit. Quid autem ineptius quam quod is qui in alio aestimatur, in seipso esse non creditur? Quem per mulierem venturum putabant, per virginem venisse non credunt. Quae Deo secundum carnem dignior generatio, quam ut immaculatus Dei Filius immaculatae generationis servaret etiam in suscipiendo corpore puritatem? Et utique divini adventus signum in virginis partu, non in mulieris constitutum est.