TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non comparationem fecit, ut ipso se tantum fortiorem dixerit Christum (neque enim inter Dei Filium et hominem ulla poterat esse collatio), sed quia multi fortes; nam et diabolus fortis: Nemo enim potest vasa fortis . . . diripere, nisi prius alligaverit fortem (Marc. III, 27). Multi ergo fortes, fortior nemo nisi Christus. Denique eousque non fecit comparationem, ut addiderit: Cuius non sum dignus calceamenta portare, evangelicae praedicationis ostendens in apostolos gratiam esse collatam, qui sunt calceati in Evangelium.