TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ego, inquit, vos aqua baptizo. Cito probavit non esse se Christum, qui visibili operetur officio. Nam cum ex duabus naturis homo, id est, ex anima subsistat et corpore, visibile per visibilia, invisibile per invisibile mysterium consecratur. Aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta mundantur. Aliud agimus, aliud invocamus; licet etiam in ipso fonte sanctificatio divinitatis aspiret. Non enim aqua omnis ablutio est, sed haec inter se divisa esse non possunt, et ideo aliud fuit baptisma poenitentiae, aliud gratiae est. Istud ex utroque, illud ex uno; nam cum communia delicta sint mentis et corporis, purificatio quoque debuit esse communis. Et bene sanctus Ioannes se intellexisse significans quid in cordibus cogitarent, et quasi non intellexerit, declinans maiestatis invidiam, non verbo, sed opere declaravit non esse se Christum. Opus enim hominis est gerere poenitentiam delictorum; Dei munus est gratiam implere mysterii. Venit autem fortior me. .