TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce civitas quae vivet in aeternum; quia mori nescit. Ipsa enim est civitas Hierusalem, quae nunc videtur in terris, sed rapietur supra Eliam; Elias enim unus fuit. Transferetur super Enoch, cuius mors non invenitur. Ille enim raptus est, ne malitia mutaretur cor eius: haec autem diligitur a Christo quasi sponsa gloriosa, sancta, immaculata, sine ruga. Et quanto melius totum corpus assumitur, quam unus assumptus est? Haec enim est spes Ecclesiae. Rapietur profecto, assumetur, transferetur ad coelum. Ecce curru igneo raptus est Elias: rapietur et Ecclesia. Non mihi credis? Crede vel Paulo, in quo Christus locutus est: Rapiemur, inquit, in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thes. IV, 16).