TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ad hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, mittuntur patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabriel archangelus, innumeri angeli diriguntur, et multitudo coelestis exercitus Deum laudat; quia civitatis huius aedificatio propinquat. Mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus aedificat, verum non est solus; quia Pater praesens est. Et si solus aedificat; gratiam tamen tantae aedificationis non solus usurpat. Scriptum est de templo, quod aedificavit Salomon, in quo typus Ecclesiae fuit, quia septuaginta millia erant qui in humeris portarent, et octoginta millia lapidum caesores, et tria millia sexcenti operum praepositi (II Par. II, 2). Veniant angeli illi, veniant lapidem caesores, caedantur superflua lapidum nostrorum, aspera levigentur. Veniant et qui in humeris portant; scriptum est enim: Super humeros tollentur (Esai, XLIX, 22).