Et ideo istos duos generis auctores evangelista delegit: unum, qui promissum accepit de congregatione populorum: alterum, qui de generatione Christi oraculum consecutus est. Et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in Domini generatione describitur; quia plus est promissum accepisse de Christo, quam de Ecclesia; quoniam Ecclesia ipsa per Christum. Ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum: alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui salvat eo qui salvatur. Et ideo David filius dicitur: Liber generationis Iesu Christi, filii David (Matth. I, 1). Eius enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus; licet Apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum: Abrahae enim dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, qui est Christus (Galat. III, 16); ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur. Illi delatum est, ut Iesus eius filius diceretur: huic quasi principi, familiae gentiumque praerogativa servatur; ut ab Abraham generationis Dominicae manaret exordium. Qui enim fidei auctor est, ipsum asserere Scriptura quoque debuit divinae generationis auctorem.