TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Unde et Lucas ad Deum putavit originem eius esse referendam; quod verus Christi generator Deus sit, vel secundum veram generationem pater, vel secundum lavacri regenerationem mystici muneris auctor. Et ideo non a primo generationem eius coepit describere: sed postea baptismum eius explicuit, auctorem omnium Deum per baptismum cupiens demonstrare, Christum quoque a Deo ordine manasse successionis asseruit: universa contexens, ut et secundum naturam, et secundum gratiam, et secundum carnem Dei Filium demonstraret. Quod autem evidentius divinae generationis indicium, quam quod de generatione dicturus, ipsum Patrem praemisit loquentem: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Luc. III, 22, sup.) ? .