TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ad illam igitur quam medius paries incidere et dividere non potuit, mentis sublimitate tendamus. Solutus est enim secundum intellectum corporalem ille paries veteris Testamenti: expulsa est ancilla, tenetur libera. Ex libera sumus liberi; libera est enim Ecclesia, expulsa est Synagoga. Serviebat enim populus Iudaeorum, remotum est servitutis iugum, quod nostrae animae quaedam colla reprimebat; ne ultra parietem vitae prioris possemus aspicere. Habemus iugum bonum ac leve, quod habenis pacis, et gratiae vinculis magis erigat, quam deprimat copulatos. Hic est Dominus, cuius in Zara typus ante praecessit; eo quod ex tribu et ex semine illius Zarae Dominus Iesus secundum carnem non solum a femina, sed etiam sub Lege generatus est; ut eos qui sub Lege erant, redimeret pretio sanguinis sui. Cuius figura ideo in manu illius Zarae praecessit; ut promitteret nobis quia venturus erat, qui veteris vitae revocaret usum, et libertatem quam tribuerat primo illi Adae, in Adam novissimo reformaret; ut iam genus hominum sine lege sit servitutis.