Si igitur Thamar cognovimus propter mysterium inter Dominicas generationes esse descriptam: Ruth quoque sine dubio pari ratione minime praetermissam aestimare debemus: de qua sensisse videtur Apostolus sanctus, cum alienigenarum vocationem gentium spiritu praevideret per Evangelium esse celebrandum, dicens quod Lex non sit iustis posita, sed iniustis (I Tim. I, 9). Quomodo enim Ruth, cum esset alienigena, Iudaeo nupsit? Et qua ratione in Christi generatione eius putavit evangelista copulae commemorationem esse faciendam, quae Legis serie vetabatur? Non ergo ex legitima Salvator generatione manavit (Deut. XXIII, 3)? Videtur esse deforme, nisi ad Apostolicam sententiam revertaris, quia lex non est iustis posita, sed iniustis. Haec enim cum sit alinigena et Moabitis (praesertim cum lex Moysi prohiberet has nuptias, Moabitasque excluderet ab Ecclesia; sic enim scriptum est (Ibid.): Moabitae non introibunt in Ecclesiam Domini usque ad tertiam et quartam generationem, et usque in saeculum ) quomodo intravit in Ecclesiam, nisi quia sancta et immaculata moribus supra legem facta est? Si enim Lex impiis et peccatoribus posita est, utique Ruth, quae definitionem Legis excessit, et intravit in Ecclesiam, et facta est Israelitis, et meruit inter maiores Dominici generis computari, propter cognationem mentis electa non corporis, magnum nobis exemplum est, quia in illa nostrum omnium qui collecti ex gentibus sumus, ingrediendi in Ecclesiam Domini figura praecessit. Hanc igitur aemulemur; ut quia haec moribus hanc praerogativam meruit adsciscendae societatis suae, sicut historia docet: nos quoque propter morum electionem in Ecclesiam Domini, meritis suffragantibus, allegemur.