Etenim cum Israelitas in diebus Iudicum superioribus fames temporibus urgeret, a Bethlehem civitate Iudaeae, in qua natus est Christus, abiit vir colere in agro Moab cum uxore et duobus filiis, Elimelech viro nomen, mulieri Noemi. Filii eius acceperunt sibi uxores Moabitidas, nomen uni Orpha, et nomen secundae Ruth: et inhabitaverunt illic quasi decem annis, et mortui sunt. Sed derelicta mulier, duobus filiis et viro proprio destituta, cognito quod Deus visitaret Israel, regredi domum parans, coepit suadere ut domum propriam repeterent uxores filiorum suorum. Una concessit: Ruth vero cum socru mansit. Cui cum diceret socrus: Ecce iam consponsa tua ad populum suum regressa est, et ad deos suos: et tu revertere pariter cum consponsa tua, respondit Ruth: Non contingat mihi dimittere te, et redire ad deos meos; quia quocumque tu ieris, ibo tecum, et ubi tu habitaveris, habitabo. Populus tuus, populus meus: Deus tuus, Deus meus. Et ubi mortua fueris, moriar: et ubi sepulta fueris, sepeliar (Ruth. I, 15, 17). Atque ita duae pervenerunt Bethlehem. Hos igitur mores, atque hanc sanctitatem erga socrum, pietatem erga defunctum, religionem erga Deum cum cognovisset Booz proavus David (Ruth. IV, 13), iuxta legem Moysi, ut semen defuncti proximi suscitaret, eam sibi elegit uxorem.