Quam vero commemoratio eius Dominicae prosapiae fuerit inserenda, declarat mysterii altioris expressio, qua prophetatum est ex genere eius in Ephrata Christum esse generandum, cum dicitur: Det tibi Dominus . . . . . facere virtutem in Ephrata, et sit nomen in Bethlehem (Ruth. IV, 11). Quae est enim virtus, nisi quae per Christum gentium populos congregavit? Quod autem nomen, nisi illud quod Bethlehem patria Domini secundum carnem nascentis est facta? Unde per prophetam dictum est: Et tu Bethlehem Iudaeae, non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet princeps qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2). Videmus igitur mulierum commemorationi historiam, mores, mysterium convenire. .