TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Neque tamen abnuo cum Thamar et Ruth defendo, peccatores quoque inter maiores Dominici generis computatos: quorum commemorationem sanctus Lucas declinare desiderans, alium quemdam successionum ordinem tenuit: neque Achab, neque Iechoniam, neque postremo Uriae uxorem nominandos putavit; ut immaculatam sacerdotalis generis seriem declararet. Sed ut illi consilii sui ratio subsistit: ita etiam sancti Matthaei consilium a rationis iustitia non abhorret. Nam cum evangelizaret Dominum secundum carnem esse generatum, qui omnium peccata susciperet, subiectum iniuriis, subditum passioni; ne huius quidem putavit exsortem asserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis non recusaret iniuriam: simul ne puderet Ecclesiam de peccatoribus congregari, cum Dominus de peccatoribus nasceretur. Postremo ut beneficium redemptionis etiam a suis maioribus inchoaret; ne quis putaret originis maculam impedimento posse esse virtuti: nec se insolens de sui se generis nobilitate iactaret, neve parentum crimina verecundior erubesceret, cui obumbrandae originis facultas daretur flore virtutis.