Multi enim laquei quacumque progredimur. Laquei in corpore, laquei in Lege, laquei in pinnis templorum, in crepidinibus parietum tenduntur a diabolo. Laquei in philosophis, laquei in cupiditatibus; oculus enim meretricis laqueus est peccatoris: laqueus in pecunia, laqueus in religione, laqueus in studio castitatis. Exiguis enim momentis mens inclinatur humana, et huc atque illuc per versutias suadentis frequenter impellitur. Videt aliquem diabolus religiosum virum, Deo venerabiliter deferentem, et quod sacrosanctum est aestimantem, nullius capacem iniuriae; in ipsa eum religione supplantat, ut faciat non credere quod Dei Filius vere hanc nostram susceperit carnem, hoc nostrum corpus, hanc nostrorum membrorum fragilitatem; cum utique passio corporis fuerit, divinitas exsors iniuriae manserit. Ita de religione fit culpa; omnis enim qui negat Iesum Christum in carne venisse, de Deo non est (II Ioan. 7). Videt integrum et illibatae castimoniae virum, suadet ut nuptias damnet; quo eiiciatur ab Ecclesia, et studio castitatis a casto corpore separetur. Audivit alius quia Unus Deus . . . . . ex quo omnia, adorat, atque veneratur (I Cor. VIII, 6). Insidiatur ei diabolus, claudit aures ne audiat, quia Unus Deus per quem omnia (Ibid.): ita nimia pietate impium esse compellit; ut dum Patrem a Filio separat, Patrem Filiumque confundat, et personam unam putet esse, non potestatem. Itaque dum mensuram fidei nescit, perfidiae incurrit aerumnam. .