TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quem igitur opponeret ducem contra tot illecebras saeculi, contra tot versutias diaboli; cum sciret nobis primo contra carnem et sanguinem, deinde contra potestates, contra rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, esse luctamen? Angelum opponeret? Et ipse lapsus est, et legiones angelorum vix singulis profuerunt. Seraphim dirigeret? Et ipsum descendit in terras in medium populi immunda labia habentis, et unius tantum prophetae labia, apposito carbone, mundavit (Esai. VI, 6 et 7). Alius dux requirendus fuit, quem sequeremur omnes. Quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? Quis me supra mundum constitueret, nisi qui maior est mundo? Quis tantus esset dux, qui posset masculum et feminam, Iudaeum et Graecum, Barbarum et Scytham, servum et liberum uno regere ductu; nisi solus qui est omnia et in omnibus Christus? .