TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam diabolo demonstrasset; ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis ligaretur, et ego possem dicere: Laqueos paraverunt pedibus meis, et ipsi inciderunt in eos (Psal. LVI, 7). Quae potuit esse praeda, nisi corpus? Oportuit igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus Dominus Iesus, et corpus hoc corruptibile, corpus infirmum; ut crucifigeretur ex infirmitate. Si enim fuisset corpus spiritale, non dixisset: Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Audi igitur utramque vocem, et spiritus prompti, et carnis infirmae: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Ibid., 39): haec carnis est vox. Sed non quod ego volo, sed quod tu vis: habes devotionem spiritus et vigorem. Quid repudias dignationem Domini? Dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit iniurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura Dei sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit, vel sustinere ac perpeti. Et ideo sequamur Christum, iuxta quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi soli adhaerebis (Deut. X, 20, et XIII, 4). Cui adhaerebo, nisi Christo, sicut Paulus dixit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17)? Illius igitur, de deserto ut ad paradisum redire possimus, vestigia persequamur.