TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et videte quibus itineribus reducamur. Nunc in deserto Christus est, agit hominem, instruit, informat, exercet, ungit oleo spiritali: ubi videt robustiorem, per sata et fructuosa transducit, quando querebantur Iudaei (Matth. XII, 2) quod discipuli eius sabbato de segete spicas vellerent (iam enim apostolos suos in agro culto, et fructuoso opere collocaverat); postea in paradiso constituit tempore passionis; sic enim habes: Haec cum dixisset Iesus, cum discipulis suis transivit trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse cum discipulis suis (Ioan. XVIII, 1). Agro enim fecundo hortum esse potiorem docet Propheta in Canticis canticorum dicens: Hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, emissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12 et 13). Illa est enim animae pura et immaculata virginitas, quae nullo terrore poenarum, nullis a fide saecularis voluptatis illecebris, nullo vitae amore transducitur. Denique virtute Domini hominem esse revocatum prae caeteris hic Evangelista testatur, qui solus inducit Dominum dicentem latroni: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43).