TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Tria praecipue docemur esse tela diaboli, quibus ad convulnerandam mentem hominis consuevit armari: gulae unum, aliud iactantiae, ambitionis tertium. Inde autem coepit, unde iam vicit. Et ideo inde incipio in Christo vincere, unde in Adam victus sum; si tamen mihi Christus imago Patris, virtutis exemplum sit. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est diaboli. Laqueus tenditur cum mensa regalis convivii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. Non solum enim cum audimus verba diaboli, sed etiam cum videmus eius copias, laqueum vitare debemus. Didicisti igitur diaboli telum, sume scutum fidei, loricam abstinentiae.