TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quid vero sibi vult quod Evangelista Dominum esurisse significavit, cum de Moysi atque Eliae ieiunio nihil tale videamus expressum? Numquid hominum patientia Deo fortior est? Sed qui quadraginta diebus esurire non potuit, ostendit non cibum esurisse se corporis, sed salutem: simul ut adversarium lacesseret iam timentem, qui quadraginta dierum fuerat ieiunio vulneratus. Et ideo fames Domini pia fraus est; ut in quo diabolus maiora metuens iam cavebat, famis specie lactatus tentaret ut hominem, ne impediretur triumphus. Simul illud disce mysterium, sancti Spiritus opus hoc divinum fuisse iudicium; ut tendandum se diabolo Christus offerret. (Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. .