Ergo et hic diabolus, quoniam fortem sensit, iactantiam praetendit, quae etiam fortes decipit: sed Dominus respondit ei: Non tentabis Dominum Deum tuum. In quo et Dominum et Deum Christum: et Patrem et Filium potestatis unius esse cognoscis, iuxta quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30). Et ideo si Unum obtendit diabolus, occurre ei quia scriptum est: Ego et Pater unum sumus. Et distingue Unum, ne potestatem discernas: distingue Unum, ne Patrem Filiumque secernas. (Vers. 5.) Et duxit illum diabolus iterum in montem altissimum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis. .