TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bene in momento temporis saecularia et terrena monstrantur. Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur; in momento enim cuncta illa praetereunt, et saepe honor saeculi abit antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula? Docemur hic inanis ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae subiaceat potestati: ad usum fragilis, et inanis ad fructum.