TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed quomodo hic dat diabolus potestatem: et alibi legitur, quia Omnis potestas a Deo est (Rom. XIII, 1)? Numquid potest quis duobus dominis servire, aut a duobus accipere potestatem? Numquid ergo contrarium est? Minime. Sed vide quia omnia a Deo; neque enim sine Deo mundus; quia Et mundus per ipsum factus est (Ioan. I, 10): sed licet a Deo factus sit; tamen opera eius mala, quia saeculum in maligno positum est; et ordinatio mundi a Deo, opera mundi a malo (Ioan. V, 19). Ita etiam a Deo potestatum ordinatio: a malo ambitio potestatis. Denique: Non est, inquit, potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII, 1); non datae, sed ordinatae: et, Qui resistit potestati, Dei, inquit, ordinationi resistit (Ibid., 2). Hic quoque licet dicat dare se diabolus potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa sibi esse non abnuit. Itaque qui permisit, ordinavit: nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate. Denique, Vis non timere potestatem? Fac bonum, et habebis laudem ex illa (Ibid., 3). Non ergo potestas mala, sed ambitio. Denique eo usque a Deo ordinatio potestatis; ut Dei minister sit, qui bene utitur potestate: Dei, inquit, minister est tibi in bonum (Ibid. , 4). Non ergo muneris aliqua culpa est, sed ministri: nec Dei potest ordinatio displicere, sed administrantis actio. Nam ut de coelestibus ad terrena derivemus exemplum, dat honorem imperator, et habet laudeni. Quod si quis male honore usus fuerit, non imperatoris est culpa, sed iudicis. Habent reum suum crimina, non quia potestas unumquemque, sed malitia sua implicat.