TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Dicet fortasse aliquis, quia solus qui malum fecerit, timet; tamen qui mare navigat, plus timet. Et contra in immobili terrarum statione consistens, non solet timere naufragium: at si mobile conscendat elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis. Fuge ergo saeculi mare, et naufragium non timebis. Et si frequenter arborum vertices spirantium verberent flabra ventorum; solidatis tamen radicibus nullus occasus est: at in mari furentibus ventis, etsi non omnium naufragium, omnium tamen periculum est. Ita enim adversis flatibus nequitiae spiritalis, nullus in arena vel in salo tutus est, et naves Tharsis vehementi saepe spiritu conteruntur. Haec moraliter.