TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Caeterum quod ad mysticum ordinem spectat, cernis vetusti erroris vincula suis resoluta vestigiis; ut primo gulae, secundo facilitatis, tertio ambitionis laqueus solveretur. Pellectus est enim Adam cibo: et in locum interdictae arboris sententiae facilitate trangressus, temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum similitudinem divinitatis affectat. Et ideo prius Dominus veteris nexus solvit iniuriae; ut nos iugo captivitatis excusso, vincere crimina Scripturarum praesidio disceremus.