Quod si Dominus Iesus propria non desideravit, tu aliena cur quaeras? Si creator omnium saeculi gloriam, subeundae paupertatis virtute comtempsit: cur tu fastidias quod natus es, appetas quod indebitum est? Cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt, ad supplicium diuturna deposcas? Cave insidias, cave fraudes. Et hoc ipso quod ad subruendum hominem totum versuta diabolus mundum fraude concutiat, totius saeculi pugnet illecebris, eius tibi blanditia plus cavenda est. Non Evam cibus inflexerat, non mandatorum oblivio destituerat: sed promissi honoris ambitio illecebrosa decepit. Quae si solum Dominum adorare voluisset, indebita non quaesisset. Et ideo remedium datur quo telum ambitionis obtundas, ut soli Domino serviamus; caret enim ambitione religiosa devotio. (Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. .