TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Dives ille, qui tentationem non sensit in saeculo, in poenis est apud inferos: pauper ille Lazarus qui ita paupertate morboque afflictus est et attritus, ut vibices eius a canibus lamberentur, vitae istius labore miserabilis, coronam gloriae quaesivit aeternae (Luc. XVI, 22). Multae enim tribulationes, non quorumcumque, sed iustorum (Psal. XXXIII, 20). Denique quos diligit Dominus, saepe castigat (Hebr. XII, 6). Petrus tentatus est, ut negaret: negavit, ut fleret (Luc. XXII, 57 et seq.). Et quid de caeteris dicam? Nempe Iob erat probatus Deo: sed licet probatus erat; victor tamen non erat (Iob. I, 12, et II, 6). Probata erat devotio; virtutis tamen praemium non habebat. Et ideo tentandus offertur, ut gloriosior redderetur.