TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Illius quoque certaminis refert ut gradum spectes. Non unum telum diabolus habet, frequentat spicula; ut aut praemio vincat, aut taedio. Primo cupiditate vulnerat, secundo pietate, tertio sanitate; mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus. Diversitas quoque ipsa tentationum pro diversitate certantium est. Avaritiae damno dives urgetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus ulceribus. Quanta haec tela! Unde Dominus noluit habere quod perderet; et ideo pauper huc venit, ne haberet diabolus, quod auferret. Vis scire quam verum sit? Ipsum Dominum dicentem audi: Venit huius mundi princeps, et in me invenit nihil (Ioan. XIV, 30). Noluit etiam paucorum esse pater, ut esset omnium. Frustra autem corporis tentaretur ulceribus, qui contemneret omnes corporis passiones: simul ut ostenderet nobis quod immaculata, corporis hoste depulso, victoria sibi deberetur. Sed ille quasi homo suis tentatur, hic publicis: illi patrimonium aufertur, huic regnum orbis offertur. Nec totus sine fraude diabolus, qui exasperare Dei Filium vereretur: illum iniuriis tentat, hunc praemiis. Ille quasi servulus dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit (Iob. I, 21): hic naturae suae dispositionisque conscius sua sibi ridet offerri. Et ut ad illud revertamur, ingruit nuntius super nuntium (Ibid. , 14 et seq. ), congeminant vulnera: nec tamen fortis athleta mente turbatur. Adhibetur mulier primae fraudis illecebra (Iob. II, 9): hic per virginem natus errori obnoxiam non habebat. Amici adhibentur qui pravis consiliis opprimant reluctantem. Sed in omnibus quae acciderunt ei, nusquam peccavit Iob labiis suis in conspectu Dei (Ibid., 10).