TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nonne tentatio Ioseph virtutis est consecratio? Nonne iniuria carceris corona est castitatis? Quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi venditus fuisset a fratribus? Quod Dei factum arbitrio, ut iustus probaretur, ipse monstravit, dicens: Quemadmodum fieret in hodierno, ut pasceretur populus multus (Gen. L, 20)? Non debemus igitur tentationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia comparantur: sed magis rogare contemplatione conditionis humanae; ut eas tentationes subeamus, quas ferre possimus. (Vers. 14.) Et regressus est Iesus in virtute Spiritus, in Galilaeam. .